Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, 14, 32.
1 | « Item dicunt, » inquit, « illud quod Salvator ait, Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi solus Deus » (Luc. XVIII, 19; et Marc. X, 18). |
2 | Hanc item propositionem omnino non solvit: sed opposuit velut ex adverso alia testimonia, quibus probaret esse et hominem bonum. |
3 | Dixit enim esse respondendum quod idem Dominus alibi ait, « Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona » (Matth. XII, 35): et iterum, « Qui solem suum oriri facit super bonos et malos » (Id. V, 45). |
4 | Et alibi scriptum est, inquit, « Bona bonis creata sunt ab initio » (Eccli. XXXIX, 30): et iterum, « Qui sunt boni, erunt habitatores terrae » (Prov. II, 21). |
5 | Cui sic respondendum est, ut et illud intelligatur quomodo dictum sit, Nemo bonus, nisi unus Deus. |
6 | Sive quia omnia quae creata sunt, quamvis ea Deus fecerit bona valde, Creatori tamen comparata, nec bona sunt, cui comparata nec sunt: altissime quippe et proprio modo quodam de se ipso dixit, Ego sum qui sum (Exod. III, 14). |
7 | Sic dictum est, Nemo bonus, nisi unus Deus; quemadmodum de Ioanne dictum est, Non erat ille lumen (Ioan. I, 8); cum Dominus eum esse dicat lucernam (Id. V, 35), sicut discipulos, quibus dixit, Vos estis lumen mundi; nemo accendit lucernam et ponit eam sub modio (Matth. V, 14, 15): sed in comparatione luminis illius, quod est verum lumen, illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum (Ioan. I, 9), non erat ille lumen. |
8 | Sive quia ipsi etiam filii Dei comparati sibi ipsis quales in illa perfectione aeterna futuri sunt, ita boni sunt, ut adhuc et mali sint. |
9 | Quod de illis dicere non auderem (quis enim audeat dicere malos esse, quorum pater est Deus), nisi ipse Dominus diceret, Si ergo vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester, qui in coelis est, dabit bona petentibus se (Matth. VII, 11)? Cum ait utique, Pater vester; filios Dei iam esse monstravit, quos tamen adhuc malos esse non tacuit. |
10 | Ille tamen non solvit, quomodo et isti boni sint, et nemo sit bonus, nisi unus Deus: unde est ille admonitus, qui interrogaverat quid boni faceret, ut illum quaereret cuius gratia bonus esset, cui bonum esse, hoc est ipsum esse; quia incommutabiliter bonus, et non potest omnino malus esse. |