Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, 13, 31.
1 | Sic aliam quae sequitur quaestionem proposuit, nec solvit: imo vero auxit, et difficiliorem reddidit, proponendo adversum se prolatum testimonium, Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Psal. XIII, 1, 3); et quasi contraria testimonia referendo, quibus ostenderet esse homines qui faciunt bonum. |
2 | Quod quidem ostendit: sed aliud est, non facere bonum; aliud, non esse sine peccato, etiamsi homo faciat multa bona. |
3 | Quapropter ea testimonia quae posuit, non sunt contra illud quod dicitur, non esse in hac vita hominem sine peccato. |
4 | Ipse autem non ostendit quemadmodum dictum sit, Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. |
5 | Ait enim, inquit, sanctus David, Spera in Domino, et fac bonitatem (Psal. XXXVI, 3). |
6 | Hoc praeceptum est, non factum: quod praeceptum non utique faciebant de quibus dictum est, Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. |
7 | Ait etiam dixisse sanctum Tobiam, Noli timere, fili; pauperem vitam gerimus, sed multa bona habebimus, si timuerimus Deum, et recesserimus ab omni peccato, et fecerimus bona (Tob. IV, 23). |
8 | Verissime tunc erunt homini multa bona, cum recesserit ab omni peccato. |
9 | Tunc enim ei nulla erunt mala, ut non opus habeat dicere, Libera nos a malo (Matth. VI, 13). |
10 | Quamvis et nunc omnis qui proficit, recta intentione proficiens, recedit ab omni peccato, et tanto inde fit longinquior, quanto plenitudini iustitiae perfectionique propinquior: quia et ipsa concupiscentia, quod est peccatum habitans in carne nostra, etsi manet adhuc in membris mortalibus, minui tamen non desinit in proficientibus. |
11 | Aliud est ergo, recedere ab omni peccato, quod nunc in opere est; aliud, recessisse ab omni peccato, quod in illa perfectione tunc erit. |
12 | Sed tamen et qui iam recessit, et qui adhuc recedit, non est negandus facere bonum. |
13 | Quomodo ergo dictum est, Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum; quod ille proposuit, et non solutum reliquit: nisi quia populum quemdam psalmus ille culpat, in quo nec unus erat qui faceret bonum, dum volunt remanere filii hominum, et non esse filii Dei, cuius gratia homo fit bonus, ut faciat bonum? De illo enim bono dictum hic debemus accipere, quod ibi ait, Deus de coelo respexit super filios hominum, ut videat si est intelligens aut requirens Deum (Psal. XIII, 1-3). |
14 | Hoc ergo bonum, quod est requirere Deum, non erat qui faceret, non erat usque ad unum, sed in eo genere hominum, quod praedestinatum est ad interitum. |
15 | Super hos enim respexit Dei praescientia, protulitque sententiam. |