Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, 12, 30.
1 | « Item, » inquit, « apud ipsum Iob: Et miraculum tenuit veracis hominis. |
2 | Item apud Salomonem de Sapientia: Viri mendaces non erunt illius memores; viri autem veraces invenientur in illa (Eccli. XV, 8). |
3 | Item in Apocalypsi: Et in ore ipsorum non est inventum mendacium; sine macula sunt » (Apoc. XIV, 5). |
4 | Ad haec et nos respondemus, admonentes quomodo dicendus sit homo verax per Dei gratiam atque veritatem, qui per se ipsum sine dubio mendax est. |
5 | Unde dictum est, Omnis homo mendax. |
6 | Hoc et testimonium sonat de Sapientia, quod ipse posuit: Viri autem veraces invenientur in illa: qui procul dubio non in illa, sed in se ipsis invenientur esse mendaces. Sicuti est, Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). |
7 | Cum diceret, tenebrae, non addidit in Domino: cum autem dixit, lux, addidit utique, in Domino: quia in se ipsis lux esse non possent; ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). |
8 | Illi vero in Apocalypsi propterea tales dicti sunt, quod non sit inventum in ore eorum mendacium: quia non dixerunt se non habere peccatum; quod si dicerent, se ipsos deciperent, et veritas in eis non esset (I Ioan. I, 8): porro si veritas in eis non esset, inveniretur in ore eorum mendacium. |
9 | Quod si propter invidiam, cum essent sine peccato, dicerent se non esse sine peccato; hoc ipsum esset mendacium, falsumque esset quod dictum est, Non est inventum in ore ipsorum mendacium. |
10 | Ideo ergo sine macula sunt, quia sicut ipsi dimiserunt debitoribus suis, sic illis Deo dimittente mundati sunt. |
11 | Ecce nos, ut valuimus, exposuimus quomodo accipienda essent testimonia, quae pro sua causa commemoravit. |
12 | Ipse autem quomodo sit accipiendum quod scriptum est, Omnis homo mendax, omnino non solvit; nec solvere poterit, nisi correcto errore, quo credit hominem sine adiutorio gratiae Dei, per solam propriam voluntatem posse esse veracem. |