monumenta.ch > Augustinus > 29
>>> Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, 12, 30.

Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, 12, 29.

1 « Iterum proponere solent, » inquit, « Omnis homo mendax (Psal. CXV, 2).
2 » Neque hoc contra se ipsum a se ipso propositum solvit: sed commemorando alia velut contraria testimonia, apud eos qui non intelligunt sanctam Scripturam, divina eloquia in lite dimisit.
3 Ait enim: Quibus respondendum est, quod in Numerorum libro scriptum est: « Homo verax » (Num. XXIV, sec. LXX).
4 Et de sancto Iob legitur ita: « Erat vir habitans in regione Ausitidae, nomine Iob, verax, sine crimine, iustus, Dei cultor, abstinens se ab omni re mala » (Iob I, 1).
5 Miror quod ausus est ponere hoc testimonium, ubi dictum est, Abstinens se ab omni re mala, cum hoc ab omni peccato vellet intelligi; cum superius dixerit, peccatum actum esse, non rem (Cap. 2, n. 4).
6 Reminiscatur ergo quia etiam si actus sit, res potest dici.
7 Abstinet se autem ab omni re mala, qui peccato, sine quo non est, vel nunquam omnino consentit, vel si aliquando premitur, non opprimitur; sicut luctator fortior, et si aliquando tenetur, non ideo perdit quo superior invenitur.
8 Legitur sane homo sine crimine, legitur sine querela: at non legitur sine peccato, nisi Filius hominis, unus idemque Dei Filius unicus.
Augustinus HOME