Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, 11, 28.
1 | Quod autem iterum ait idem sanctus Iob, Non enim reprehendit me cor meum in omni vita mea (Id. XXVII, 6): tunc nos in ista vita, in qua ex fide vivimus, non reprehendit cor nostrum, si eadem fides qua corde creditur ad iustitiam, non negligit reprehendere peccatum nostrum. |
2 | Unde dicit Apostolus, Non enim quod volo facio bonum: sed quod odi malum, hoc ago (Rom. VII, 15). |
3 | Bonum est enim non concupiscere, et hoc bonum vult iustus, qui ex fide vivit (Habac. II, 4): et tamen facit quod odit, quia concupiscit; quamvis post concupiscentias suas non eat (Eccli. XVIII, 30): quod si fecerit, tunc vere ipse fecit ut cedat, ut consentiat, ut desiderio peccati obediat. |
4 | Tunc eum cor eius reprehendit; quia ipsum reprehendit, non illud peccatum eius, quod habitat in membris eius. |
5 | Cum vero non sinit regnare peccatum in suo mortali corpore ad obediendum desideriis eius, nec exhibet membra sua arma iniquitatis peccato (Rom. VI, 12, 13); inest quidem peccatum in membris eius, sed non regnat, quia non obeditur desideriis eius. |
6 | Et ideo dum quod non vult agit, id est, non vult concupiscere et concupiscit; consentit legi, quia bona est. |
7 | Hoc enim vult et ipse quod lex; quia vult ipse non concupiscere, et lex dicit, Non concupisces (Exod. X, 17). |
8 | In hoc quoniam vult quod et lex vult, procul dubio consentit legi: concupiscit tamen, quia non est sine peccato; sed iam non ipse operatur illud, sed id quod in illo habitat peccatum. |
9 | Ideo non eum reprehendit cor eius in omni vita eius; hoc est, in fide eius, quia iustus ex fide vivit: et ideo fides eius est vita eius. |
10 | Scit enim quia non habitat in carne eius bonum, ubi habitat peccatum: sed non ei consentiendo vivit ex fide, qua invocat Deum ut adiuvetur pugnans contra peccatum; quod ut omnino ibi non sit, adiacet ei velle, sed perficere bonum non adiacet (Rom. VII, 15-21). |
11 | Non facere bonum non adiacet, sed perficere. |
12 | Nam in eo quod non consentit, bonum facit; et in eo quod odit concupiscentiam suam, bonum facit; et in eo quod eleemosynas facere non cessat, bonum facit; et in eo quod illi qui in eum peccat ignoscit, bonum facit; et in eo quod petit sibi dimitti debita sua, et veraciter dicit quod dimittit etiam ipse debitoribus suis, et orat ut non inferatur in tentationem, sed liberetur a malo, bonum facit: ei tamen perficere bonum non adiacet, quod tunc erit, quando illa concupiscentia quae habitat in membris eius, nulla erit. |
13 | Non ergo eum reprehendit cor eius, quando reprehendit peccatum quod habitat in membris eius, et non habet quam reprehendat infidelitatem eius. |
14 | Ita nec in vita sua, id est, in fide sua, a corde suo reprehenditur, et sine peccato non esse convincitur. |
15 | Quod et ipse Iob de se confitetur, ubi dicit: Nihil te latuit peccatorum meorum. |
16 | Signasti iniquitates meas in sacculo, et annotasti si quid invitus transgressus sum (Iob XIV, 16, 17). |
17 | Testimonia ergo quae posuit de verbis sancti Iob, nos sicut potuimus, quemadmodum sint accipienda monstravimus: nec tamen ille solvit, quod eumdem Iob dixisse proposuit, Quis enim mundus est a peccato? Nec infans cuius est diei unius vita super terram. |