Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, 11, 27.
1 | Item quod dicit, Vias enim eius custodivi, et non declinavi a mandatis eius, neque discedam (Id. XXIII, 11): custodivit vias Dei, qui non sic exorbitat, ut eas relinquat, sed in eis currendo proficit; etsi aliquando ut infirmus offendit aut titubat: proficit autem minuendo peccata, donec perveniat ubi sine peccato sit. |
2 | Non enim aliter potest eo modo proficere, nisi custodiendo vias eius. |
3 | Declinat autem a mandatis Domini atque discedit apostata; non ille qui, etiamsi habeat peccatum, confligendi tamen cum eo perseverantiam non relinquit, donec eo perveniat ubi nulla cum morte contentio remanebit. |
4 | In isto ergo conflictu induimur ea iustitia, qua hic ex fide vivitur, et ea quodam modo loricamur. |
5 | Assumimus quoque iudicium, quod etiam contra nos pro nobis facimus, quando peccata nostra accusando damnamus: unde scriptum est, Iustus ipse sui accusator est in primordio sermonis (Prov. XVIII, 17). |
6 | Hinc item dicit, Iustitia vestitus eram, et circumdedi mihi iudicium sicut chlamydem (Iob XXIX, 14). |
7 | Nam et ista vestis belli magis solet esse quam pacis, ubi adhuc expugnatur concupiscentia, non ubi erit plena sine aliquo prorsus hoste iustitia, novissima inimica morte destructa. |