Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, 11, 24.
1 | Hoc et illo testimonio confirmatur, quod iste consequenter adiunxit ab eodem Iob dictum: Ecce ego proximus sum iudicio meo, et scio quia iustus inveniar (Id. XIII, 18, sec. LXX). |
2 | Hoc enim est iudicium, de quo alibi dicitur, Et educet quasi lumen iustitiam tuam, et iudicium tuum velut meridiem (Psal. XXXVI, 6). |
3 | Denique non dixit, Ibi sum; sed, proximus sum. |
4 | Quod si iudicium suum illud intelligi voluit, non quo ipse iudicabit; sed quo in fine est iudicandus; iusti in illo iudicio invenientur omnes qui non fallaciter dicunt, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. |
5 | Per hanc enim dimissionem iusti invenientur; eo quod ea quae hic habebant peccata, eleemosynis deleverunt. Unde Dominus dicit, Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc XI, 41). |
6 | Denique hoc dicetur iustis in regnum promissum ituris, Esurivi enim, et dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 35): et caetera huiusmodi. |
7 | Sed aliud est, esse sine peccato, quod de solo in hac vita Unigenito dictum est; aliud, esse sine querela, quod de multis iustis etiam in hac vita dici potuit: quoniam est quidam modus bonae vitae, de quo etiam in ista humana conversatione, iusta querela esse non possit. |
8 | Quis enim iuste queritur de homine qui nemini male vult, et quibus potest fideliter consulit, nec contra cuiusquam iniurias tenet libidinem vindicandi, ut veraciter dicat, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. |
9 | Et tamen eo ipso quod verum dicit, Dimitte, sicut et nos dimittimus; sine peccato se non esse declarat. |