Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, 10, 22.
1 | Audiamus ergo et in his testimoniis quae deinde posuit, Deum sua praecepta non gravia commendantem. |
2 | « Quod Dei mandata, » inquit, « non modo impossibilia non sint, verum ne gravia quidem. |
3 | In Deuteronomio: Et convertetur Dominus Deus tuus epulari in te super bonis, sicut epulatus est super patres tuos, si audieritis vocem Domini Dei vestri, custodire et facere omnia mandata eius, et iustitias, et iudicia quae scripta sunt in libro legis huius: si conversus fueris ad Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua. |
4 | Quia mandatum hoc, quod ego mando tibi hodie, non est grave, neque a te longe est. |
5 | Non est in coelo, ut dicas, Quis ascendet in coelum et accipiet illud nobis, et audientes faciemus? Non est trans mare, ut dicas, Quis transfretabit mare et accipiet illud nobis, et audientes faciemus? Iuxta te est enim verbum in ore tuo, in corde, et in manibus tuis facere illud (Deut. XXX, 9-14). |
6 | Item Dominus in Evangelio: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos requiescere faciam. |
7 | Tollite iugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris: iugum enim meum suave est, et onus meum leve est (Matth. XI, 28-30). |
8 | Item in Epistola sancti Ioannis: Haec est charitas Dei, ut mandata eius observemus, et mandata eius gravia non sunt » (I Ioan. V, 3). |
9 | His auditis legitimis et evangelicis et apostolicis testimoniis aedificemur ad gratiam, quam non intelligunt, qui ignorantes Dei iustitiam et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti. |
10 | Si enim non intelligunt ex Deuteronomio, quemadmodum apostolus Paulus commemoraverit, ut corde credatur ad iustitiam, ore autem confessio fiat ad salutem (Rom. X, 3, 10); quia non est opus sanis medicus, sed male habentibus (Matth. IX, 12): isto certe Ioannis apostoli testimonio, quod ad istam sententiam ultimum posuit, ubi ait, Haec est charitas Dei, ut mandata eius servemus, et mandata eius gravia non sunt, debent utique commoneri, charitati Dei non esse grave mandatum Dei; quae nonnisi per Spiritum sanctum diffunditur in cordibus nostris, non per arbitrium humanae voluntatis; cui plus dando quam oportet, ignorant iustitiam Dei: quae tamen charitas tunc perfecta erit, cum poenalis timor omnis abscesserit. |