Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, 10, 21.
1 | Deinde iste adhibet testimonia, quibus ostendat, non esse gravia divina praecepta. |
2 | Quis autem nesciat, cum praeceptum sit generale charitas (quia finis praecepti est charitas [I Tim. I, 5], et plenitudo legis est charitas [Rom. XIII, 10] ), non esse grave quod diligendo fit, non timendo? Laborant autem in Dei praeceptis, qui ea timendo conantur implere: sed perfecta charitas foras mittit timorem (I Ioan. IV, 18), et facit praecepti sarcinam, non solum non prementem onere ponderum, verum etiam sublevantem vice pennarum. |
3 | Quae tamen charitas ut habeatur, etiam tanta quanta in corpore mortis huius haberi potest, parum est nostrae voluntatis arbitrium, nisi adiuvet gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 24, 25). |
4 | Diffunditur quippe in cordibus nostris, quod saepe dicendum est, non per nos ipsos, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Id. V, 5). |
5 | Nec aliam ob causam Scriptura commemorat non esse gravia divina praecepta, nisi ut anima quae illa gravia sentit, intelligat se nondum accepisse vires, quibus talia sint praecepta Domini qualia commendantur, levia scilicet atque suavia, et oret gemitu voluntatis, ut impetret donum facilitatis. |
6 | Qui enim dicit, Fiat cor meum immaculatum; et, Itinera mea dirige secundum verbum tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas (Psal. CXVIII, 80, 133); et, Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra; et, Ne nos inferas in tentationem (Matth. VI, 10 et 13); et caetera huiusmodi quae commemorare longum est, hoc utique orat, ut praecepta Dei faciat: quae ut fierent, nec iuberetur, si nihil ibi nostra voluntas ageret; nec oraretur, si sola sufficeret. |
7 | Commendantur ergo non esse gravia, ut cui gravia sunt, intelligat nondum se accepisse donum, quo gravia non sint; nec arbitretur ea se perficere, quando ita facit, ut gravia sint. |
8 | Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7). |
9 | Nec tamen, cum ea gravia sentit, desperando frangatur: sed ad quaerendum, petendum, pulsandumque cogatur. |