monumenta.ch > Augustinus > 20


Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, 9, 20.

1 His praemissis, ea testimonia quae posuit iste cui respondemus, tanquam nos ea protulerimus, diligenter audiamus.
2 « In Deuteronomio: « Tu autem perfectus eris coram Domino Deo tuo (Deut. XVIII, 13).
3 Item illic: Et non erit inconsummatus in filiis Israel.
4 Item Salvator in Evangelio: Estote perfecti, quia Pater vester qui in coelis est, perfectus est (Matth. V, 48).
5 Item Apostolus ad Corinthios secunda: De caetero, fratres, gaudete, perfecti estote (II Cor. XIII, 11).
6 Item ad Colossenses: Corripientes omnem hominem, et docentes in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo (Coloss. I, 28).
7 Item ad Philippenses: Omnia facite sine murmuratione et haesitatione, ut sitis irreprehensibiles et simplices, sicut filii Dei immaculati (Philipp. II, 14, 15).
8 Item ad Ephesios: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali, in coelestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius (Ephes. I, 3, 4).
9 Item ad Colossenses: Et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis, nunc autem reconciliati in corpore carnis eius per mortem eius, exhibete vos sanctos et immaculatos et irreprehensibiles (Coloss. I, 21).
10 Item ad Ephesios: Ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid huiusmodi, ut sit sancta et immaculata (Ephes. V, 27).
11 Item ad Corinthios prima: Sobrii estote et iusti, et nolite peccare (I Cor. XV, 34).
12 Item in Epistola sancti Petri: Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii, perfecte sperate in eam quae offertur vobis gratiam, quasi filii obedientiae, non configurati prioribus ignorantiae vestrae concupiscentiis; sed secundum eum qui vocavit vos Sanctum, et ipsi sancti in omni conversatione sitis; quia scriptum est, Sancti eritis, quia ego sanctus sum (I Petr. I, 13-16).
13 Unde et beatus David dicit: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo? Qui ingreditur sine macula, et operatur iustitiam (Psal. XIV, 1, 2).
14 Et alibi: Et ero immaculatus cum eo (Psal. XVII, 24).
15 Et alibi: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini (Psal. CXVIII, 1).
16 Item apud Solomonem: Diligit Dominus sancta corda; accepti sunt autem illi omnes immaculati » (Prov. XI, 20, sec. LXX).
17 Horum testimoniorum aliqua currentes exhortantur, ut perfecte currant; aliqua ipsum finem commemorant, quo currendo pertendant.
18 Ingredi autem sine macula non absurde etiam ille dicitur, non qui iam perfectus est, sed qui ad ipsam perfectionem irreprehensibiliter currit, carens criminibus damnabilibus, atque ipsa peccata venialia non negligens mundare eleemosynis.
19 Ingressum quippe, hoc est, iter nostrum quo tendimus ad perfectionem, munda mundat oratio.
20 Munda est autem oratio ubi veraciter dicitur, Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus (Matth. VI, 12): ut dum non reprehenditur, quod non imputatur, sine reprehensione, hoc est, sine macula noster ad perfectionem cursus habeatur: in qua perfectione, cum ad eam venerimus, iam non sit omnino quod ignoscendo mundetur.
Augustinus HOME