monumenta.ch > Augustinus > 19
Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, 8, 18. <<<    

Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, 8, 19.

1 In qua oratione, si contentiosi esse nolumus, satis nobis propositum speculum est, ubi inspiciatur vita iustorum, qui ex fide vivunt, et perfecte currunt, quamvis sine peccato non sint.
2 Unde dicunt, Dimitte nobis; quia nondum quo curritur pervenerunt.
3 Hinc dicit Apostolus: Non quia iam acceperim, aut iam perfectus sim: fratres, ego me non arbitror apprehendisse; unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Iesu.
4 Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus (Philipp. III, 12-15); id est, quotquot perfecte currimus, hoc sapiamus, quod nondum perfecti sumus, ut illic perficiamur, quod perfecte adhuc currimus: ut cum venerit quod perfectum est, quod ex parte est destruatur; id est, non iam ex parte sit, sed ex toto; quia fidei et spei iam res ipsa, non quae credatur, et speretur, sed quae videatur teneaturque succedet: charitas autem, quae in his tribus maior est, non auferetur (I Cor. XIII, 10, 13); sed augebitur et implebitur, contemplata quo credebat, et quod sperabat indepta.
5 In qua plenitudine charitatis praeceptum illud implebitur, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua (Deut. VI, 5).
6 Nam cum est adhuc aliquid carnalis concupiscentiae, quod vel continendo frenetur, non omni modo ex tota anima diligitur Deus.
7 Non enim caro sine anima concupiscit, quamvis caro concupiscere dicatur, quia carnaliter anima concupiscit.
8 Tunc erit iustus sine ullo omnino peccato, quando nulla lex erit in membris eius repugnans legi mentis eius (Rom. VII, 23), sed prorsus toto corde, tota anima, tota mente diliget Deum, quod est primum summumque praeceptum (Matth. XXII, 37, 38).
9 Cur ergo non praeciperetur homini ista perfectio, quamvis eam in hac vita nemo habeat? Non enim recte curritur, si quo currendum est nesciatur.
10 Quomodo autem sciretur, si nullis praeceptis ostenderetur? Sic ergo curramus, ut comprehendamus.
11 Omnes enim qui recte currunt, comprehendent: non sicut in agone theatrico, omnes quidem currunt, sed unus accipit palmam (I Cor. IX, 24).
12 Curramus credendo, sperando, desiderando; curramus corpus castigando, et eleemosynas in bonis dandis malisque ignoscendis, hilariter et ex corde faciendo, et currentium vires ut adiuventur orando; et sic audiamus praecepta perfectionis, ne currere negligamus ad plenitudinem charitatis.
Augustinus HOME