monumenta.ch > Augustinus > 18
Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, 8, 17. <<<     >>> 19.

Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, 8, 18.

1 Quamdiu ergo peregrinantes a Domino per fidem ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 6, 7), unde dictum est, Iustus ex fide vivit (Habac. II, 4); haec est nostra in ipsa peregrinatione iustitia, ut ad illam perfectionem plenitudinemque iustitiae, ubi in specie decoris eius iam plena et perfecta charitas erit; nunc ipsius cursus rectitudine et perfectione tendamus, castigando corpus nostrum et servituti subiiciendo, et eleemosynas in dandis beneficiis, et dimittendis quae in nos sunt commissa peccatis, hilariter et ex corde faciendo, et orationibus indesinenter instando; et haec faciendo in doctrina sana, qua aedificatur fides recta, spes firma, charitas pura.
2 Haec est nunc nostra iustitia, qua currimus esurientes et sitientes ad perfectionem plenitudinemque iustitiae, ut ea postea saturemur.
3 Unde Dominus in Evangelio cum dixisset, Nolite facere iustitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis (Matth. VI, 1); ne istum nostrum cursum fine humanae gloriae metiremur, non est in expositione iustitiae ipsius exsecutus, nisi tria ista, ieiunium, eleemosynas, orationes: ieiunio scilicet universam corporis castigationem significans; eleemosynis, omnem benevolentiam et beneficentiam, vel dandi, vel ignoscendi; et oratione insinuans omnes regulas sancti desiderii: ut quoniam in castigatione corporis frenatur concupiscentia, quae non frenari, sed omnino esse non debet, nec erit in illa perfectione iustitiae, ubi nullum erit omnino peccatum; et saepe in usu rerum etiam concessarum atque licitarum exserit immoderationem suam: in ipsa vera beneficentia qua iustus consulit proximo, quaedam fiunt quae obsint, cum prodesse putata sint; et aliquando per infirmitatem, vel cum minus sufficit necessitatibus aliorum, vel parum in eis proficit, quod benignitatis ac laboris impenditur, subrepit taedium, quo fuscetur hilaritas, in qua datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7); subrepit autem tanto magis, quanto minus quisque, et tanto minus, quanto magis profecerit: his atque huiusmodi consideratis, merito in oratione dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
4 Si tamen quod dicimus, faciamus, ut vel ipsi etiam diligantur inimici: vel si quisquam adhuc in Christo parvulus hoc nondum facit; poenitenti tamen quod in eum quisque peccavit, et veniam petenti, ex intimo cordis ignoscat, si vult ut eius orationem Pater coelestis exaudiat.
Augustinus HOME