monumenta.ch > Augustinus > 17
>>> Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, 8, 18.

Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, 8, 17.

1 Deinde instituit divinis testimoniis agere quod intendit: quod quale sit, diligentius advertamus.
2 « Testimonia, » inquit, » quibus probatur praeceptum esse homini ut absque peccato sit.
3 » Ad hoc respondemus: Non utrum praeceptum sit quaeritur, quod valde manifestum est; sed hoc ipsum quod praeceptum esse constat, utrum in corpore mortis huius possit impleri, ubi caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, ut non ea quae volumus faciamus.
4 De quo corpore mortis huius, non omnis liberatur qui finit hanc vitam, sed qui in hac vita susceperit gratiam, et ne in vanum suscipiat bonis operibus egerit.
5 Aliud est enim, exire de hoc corpore, quod omnes homines dies vitae huius ultimus cogit: aliud est autem, liberari de corpore mortis huius, quod sola Dei gratia per Iesum Christum Dominum nostrum sanctis et fidelibus eius impertit (Rom. VII, 24, 25.) Post hanc autem vitam merces perficiens redditur, sed eis tantum a quibus in hac vita eiusdem mercedis meritum comparatur.
6 Non enim ad saturitatem iustitiae, cum hinc exierit, quisque perveniet, nisi ad eam cum hic est, esuriendo et sitiendo cucurrerit.
7 Beati quippe qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 9).
Augustinus HOME