Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, CAPUT VII.
1 | Ratiocinatio 16. Post haec ille qui ista conscripsit, introducit personam suam quasi cum altero disputantem, et facit se interrogari, et quasi ab interrogante sibi dici: Da mihi hominem sine peccato. |
2 | Et respondet: Do tibi qui esse possit. |
3 | Et rursus ab interrogante dicitur ei: Quis est? Et respondet: Ipse tu, Quod si dixeris, inquit, Ego esse non possum: respondendum est, Cuius culpa est? Quod si dixeris, Mea: dicendum est, Et quomodo tua est, si esse non potes? Iterum facit se interrogari et dici sibi: Tu ipse sine peccato es, qui dicis hominem sine peccato esse posse? Et respondet: Quod non sum sine peccato, cuius culpa est? Quod si dixerit, inquit, Tua est: respondendum est, Quomodo mea, si esse non possum? Nos respondemus, nullum cum eis de his verbis esse debere conflictum: quia non est ausus dicere hominem esse sine peccato, vel aliquem, vel se ipsum, sed tantummodo esse posse, respondit; quod neque nos negamus. |
4 | Quando autem possit, et per quem possit, hoc quaeritur. |
5 | Si enim modo est, non omni animae fideli positae in corpore mortis huius orandum est, et dicendum, Dimitte nobis debita nostra: cum iam in sancto Baptismo universa fuerint dimissa praeterita. |
6 | Quisquis autem membris fidelibus Christi hoc non esse orandum, persuadere conatur, nihil aliud quam se ipsum christianum non esse profitetur. |
7 | Porro si per se ipsum potest homo esse sine peccato, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21). |
8 | Non autem gratis Christus mortuus est: non igitur potest homo esse sine peccato, etiam si velit, nisi adiuvetur gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. |
9 | Quod ut perficiatur, et nunc in proficientibus agitur, et omni modo implebitur, contentione mortis absumpta, et charitate quae credendo et sperando nutritur, videndo et obtinendo perfecta. |