monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, V. <<<     >>> VII.

Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, CAPUT VI.

1 Ratiocinatio 12. « Iterum, quaerendum est, » inquit, « quomodo non potest homo sine peccato esse; voluntate, an natura.
2 Si natura, peccatum non est: si voluntate, perfacile potest voluntas voluntate mutari.
3 » Respondemus, admonentes esse cogitandum quanta sit ista praesumptio, qua dicitur non solum posse (quod quidem adiuvante gratia Dei negandum non est), sed etiam perfacile posse voluntatem voluntate mutari: cum dicat Apostolus, Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: haec enim invicem adversantur; ut non ea quae vultis faciatis (Galat. V, 17).
4 Non enim ait, Haec invicem adversantur, ut quae potestis facere, nolitis: sed, ut non ea quae vultis faciatis.
5 Cur ergo concupiscentia carnis: quae utique culpabilis atque vitiosa est, nihilque est aliud quam desiderium peccati, quod idem apostolus praecipit, ne regnet in nostro mortali corpore (Rom. VI, 12); ubi satis ostendit esse tamen in nostro mortali corpore, quod permittendum non sit ut regnet: cur ergo ista concupiscentia non mutata est ea voluntate, quam voluntatem satis evidenter expressit Apostolus dicens, ut non ea quae vultis faciatis; si facile potest voluntas voluntate mutari? Nec sane isto modo naturam, sive animae, sive corporis, quam Deus creavit, et quae tota bona est, accusamus: sed eam dicimus propria voluntate vitiatam, sine Dei gratia non posse sanari.
6 Ratiocinatio 13. « Iterum, » ait, « quaerendum est, si non potest homo sine peccato esse, cuius culpa est; ipsiusne hominis, an cuiuslibet alterius: si ipsius hominis, quomodo culpa hominis est, si hoc non est quod esse non potest? Respondemus, ideo esse culpam hominis, quod non est sine peccato, quia sola hominis voluntate factum est ut ad istam necessitatem veniret, quam sola hominis voluntas superare non possit.
7 Ratiocinatio 14. « Iterum, » ait, « quaerendum est, si natura hominis bona est, quod nullus negare nisi Marcion aut Manichaeus audebit, quomodo igitur bona est, si malo ei carere non est possibile? Omne enim peccatum malum esse quis dubitet? » Respondemus, et naturam hominis bonam esse, et eam malo carere posse.
8 Nam ideo clamamus, Libera nos a malo (Matth. VI, 13): quod non perficitur, quamdiu corpus quod corrumpitur, aggravat animam (Sap. IX, 15).
9 Sed hoc agitur gratia per fidem, ut aliquando dicatur, Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis peccatum; virtus vero peccati, lex (I Cor. XV, 55, 56).
10 Quoniam lex prohibendo auget peccati cupiditatem, nisi diffundat Spiritus charitatem, quae plena et perfecta tunc erit, cum videbimus facie ad faciem.
11 Ratiocinatio 15. « Et hoc, » inquit, « dicendum est: Certe iustus est Deus; negari enim non potest.
12 Imputat autem Deus homini omne peccatum.
13 Et hoc quoque confitendum puto, quia neque peccatum est, quidquid non imputabitur in peccatum.
14 Et si est aliquod peccatum quod vitari non possit, quomodo iustus Deus dicitur, si imputare cuiquam creditur, quod vitari non possit? » Respondemus, iam olim contra superbos esse clamatum, Beatus cui non imputavit Dominus peccatum (Psal. XXXI, 2).
15 Non enim imputat his qui fideliter ei dicunt, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12).
16 Et iuste non imputat, quia iustum est quod ait, In qua mensura mensi fueritis, in eadem remetietur vobis (Id. VII, 2).
17 Peccatum est autem, cum vel non est charitas quae esse debet, vel minor est quam debet, sive hoc voluntate vitari possit, sive non possit: quia si potest, praesens voluntas hoc facit: si autem non potest, praeterita voluntas hoc fecit; et tamen vitari potest, non quando voluntas superba laudatur, sed quando humilis adiuvatur.
Augustinus HOME

bnf16700.54