monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, IV. <<<     >>> VI.

Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, CAPUT V.

1 Ratiocinatio 11. « Iterum, » ait, « quaerendum est, quot modis constet omne peccatum: duobus, ni fallor; si aut illa fiant quae prohibentur, aut illa non fiant quae iubentur.
2 Tam certe omnia illa quae prohibita sunt, vitari possunt quam quae praecepta sunt perfici.
3 Nam frustra aut prohiberetur aut iuberetur, quod vel caveri vel impleri non posset.
4 Et quomodo negabimus posse esse hominem sine peccato, cum confiteri necesse sit, eum tam omnia illa quae vetantur posse cavere, quam quae imperatur efficere? » Respondetur multa esse in Scripturis sanctis divina praecepta, quae omnia commemorare nimis operosum est: sed Dominus qui verbum consummans et brevians fecit super terram (Rom. IX, 28), in duobus praeceptis dixit Legem Prophetasque pendere; ut intelligeremus, quidquid aliud divinitus praeceptum est in his duobus habere finem, et ad haec duo esse referendum Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et Diliges proximum tuum tanquam te ipsum.
5 In his, inquit, duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 40, 37).
6 Quidquid ergo Dei lege prohibemur, et quidquid iubemur facere, ad hoc prohibemur et iubemur, ut duo ista compleamus.
7 Et forte generalis prohibitio est, Non concupisces (Exod. XX, 17); et generalis iussio, Diliges (Deut. VI, 5).
8 Unde breviter et apostolus Paulus quodam loco utrumque complexus est.
9 Prohibitio enim est, Nolite conformari huic saeculo: iussio autem, Sed reformamini in novitate mentis vestrae (Rom. XII, 2).
10 Illud pertinet ad non concupiscere; hoc, ad diligere; illud ad continentiam; hoc ad iustitiam; illud ad declinandum a malo; hoc, ad faciendum bonum.
11 Non concupiscendo enim vetustate exspoliamur, et novitate induimur diligendo.
12 Sed nec quisquam potest continens esse, nisi Deus det (Sap. VIII, 21), et charitas Dei diffunditur in cordibus nostris, non per nos ipsos, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5).
13 Hoc autem fit de die in diem in iis qui volendo et credendo et invocando proficiunt, et praeterita obliviscentes in ea quae ante sunt extenduntur (Philipp. III, 13).
14 Ad hoc enim lex ista praecipit, ut cum in his implendis homo defecerit, non se extollat superbia tumidus, sed ad gratiam confugiat fatigatus; ac sic eum lex terrendo, ad Christum diligendum paedagogi perducat officio.
Augustinus HOME

bnf16700.54

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik