monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, III. <<<     >>> V.

Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, CAPUT IV.

1 Ratiocinatio 9. Iterum quaerendum est, inquit, per quid efficitur homo cum peccato, per naturae necessitatem, an ver arbitrii libertatem.
2 Si per naturae necessitatem, culpa caret: si per arbitrii libertatem, quaerendum est a quo ipsam arbitrii libertatem acceperit; procul dubio a Deo.
3 Deus autem quod dedit, certe bonum est, negari enim non potest.
4 Qua igitur ratione bonum probatur, si magis ad malum quam ad bonum pronum est? Magis enim ad malum quam ad bonum pronum est, si homo per illud potest esse cum peccato, et non potest esse sine peccato.
5 Respondetur, per arbitrii libertatem factum ut esset homo cum peccato; sed iam poenalis vitiositas subsecuta, ex libertate fecit necessitatem.
6 Unde ad Deum fides clamat, De necessitatibus meis educ me (Psal. XXIV, 17).
7 Sub quibus positi, vel non possumus quod volumus intelligere, vel quod intellexerimus, volumus, nec valemus implere.
8 Nam et ipsa libertas credentibus a liberatore promittitur.
9 Si vos, inquit, Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Ioan. VIII, 36).
10 Victa enim vitio in quod cecidit voluntate, caruit libertate natura.
11 Hinc alia Scriptura dicit, A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est (II Petr. II, 19).
12 Sicut ergo non est opus sanis medicus, sed male habentibus (Matth. IX, 12): ita non est opus liberis liberator, sed servis; ut ei dicat gratulatio libertatis, Salvam fecisti de necessitatibus animam meam (Psal. XXX, 8).
13 Ipsa enim sanitas est vera libertas, quae non perisset, si bona permansisset voluntas.
14 Quia vero peccavit voluntas, secuta est peccantem peccatum habendi dura necessitas, donec tota sanetur infirmitas, et accipiatur tanta libertas, in qua sicut necesse est permaneat beate vivendi voluntas, ita ut sit etiam bene vivendi et nunquam peccandi voluntaria felixque necessitas.
15 Ratiocinatio.
16 10. « Proinde, » inquit, « Deus bonum hominem fecit, et praeterquam illum bonum fecit, bonum ei insuper ut faceret imperavit.
17 Quam impium, ut confiteamur hominem malum esse, quod nec factus est, nec ei praeceptum est; et negemus eum bonum posse esse, quod factus est, et quod ei ut faceret imperatum est! » Respondemus: Quia ergo non se ipse homo, sed Deus bonum hominem fecit; Deus eum, non se ipse, ut sit bonus reficit, dum volentem, credentem, invocantem liberat a malo, quod sibi ipse fecit.
18 Hoc autem fit, dum gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum renovatur homo interior de die in diem, ut ad sempiternam, non poenam, sed vitam resurgat homo exterior in novissimo die.
Augustinus HOME

bnf16700.54