monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, II. <<<     >>> IV.

Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, CAPUT III.

1 Ratiocinatio 5. Iterum, inquit, quaerendum est, utrumne debeat homo sine peccato esse.
2 Procul dubio debet.
3 Si debet, potest: si non potest, ergo nec debet.
4 Et si non debet homo esse sine peccato, debet ergo cum peccato esse; et iam peccatum non erit, si illud deberi constiterit.
5 Aut si hoc etiam dici absurdum est, confiteri necesse est, debere hominem sine peccato esse, et constat eum non aliud debere quam potest.
6 Respondetur eadem similitudine, qua superius iam respondimus.
7 Cum enim videmus claudum, qui sanari potest, recte utique dicimus, Debet homo iste esse sine claudicatione; et si debet, potest.
8 Nec tamen cum vult, continuo potest; sed cum fuerit adhibita curatione sanatus, et medicina adiuverit voluntatem.
9 Hoc fit in interiore homine, quod ad peccatum attinet tanquam eius claudicationem , per eius gratiam qui venit non vocare iustos, sed peccatores; quia non est opus sanis medicus, sed male habentibus. (Matth. IX, 13, 12).
10 Ratiocinatio 6. Iterum, ait, quaerendum est, utrumne praeceptum sit homini sine peccato esse.
11 Aut enim non potest, et praeceptum non est: aut quia praeceptum est, potest.
12 Nam quid praeciperetur, quod fieri omnino non posset? Respondetur, consultissime homini praecipi ut rectis passibus ambulet, ut cum se non posse perspexerit, medicinam requirat, quae interioris hominis ad sanandam peccati claudicationem, gratia Dei est per Iesum Christum Dominum nostrum.
13 Ratiocinatio 7. Iterum, ait, quaerendum est, an velit Deus hominem sine peccato esse.
14 Procul dubio vult, et procul dubio potest.
15 Quis enim tam demens est, ut vel dubitet fieri posse, quod Deum velle non dubitat? Respondetur: Si nollet Deus hominem sine peccato esse, non mitteret Filium suum sine peccato, qui sanaret homines a peccatis.
16 Hoc fit in credentibus et proficientibus renovatione interioris hominis de die in diem, donec fiat perfecta iustitia tanquam sanitas plena.
17 Ratiocinatio 8. Iterum, ait, quaerendum est, quomodo vult Deus hominem esse, cum peccato, an sine peccato.
18 Procul dubio non vult esse cum peccato.
19 Quanta haec impietatis blasphemia sit, cogitandum est, ut dicatur hominem posse esse cum peccato, quod Deus non vult; et negetur posse esse sine peccato, quod Deus vult; quasi aliquem ad hoc Deus creaverit, ut posset esse quod nolit, et non posset esse quod velit, et ut contra suam magis quam ut secundum suam existeret voluntatem.
20 Iam superius responsum est: sed addendum video, quod spe salvi facti sumus.
21 Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24, 25).
22 Tunc ergo erit plena iustitia, quando plena sanitas: tunc plena sanitas, quando plena charitas; plenitudo enim legis charitas (Id. XIII, 10): tunc autem plena charitas, quando videbimus eum sicuti est (1 Ioan. III, 2).
23 Neque enim erit quod addatur ad dilectionem, cum fides pervenerit ad visionem.
Augustinus HOME

bnf16700.54