Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, CAPUT II.
1 | Ratiocinatio prima. |
2 | Ante omnia, inquit, interrogandus est qui negat hominem sine peccato esse posse, quid sit quodcumque peccatum, quod vitari potest, an quod vitari non potest. |
3 | Si quod vitari non potest, peccatum non est: si quod vitari potest, potest homo sine peccato esse, quod vitari potest. |
4 | Nulla enim ratio vel iustitia patitur saltem dici peccatum, quod vitari nullo modo potest. |
5 | Respondemus vitari posse peccatum, si natura vitiata sanetur gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. |
6 | In tantum enim sana non est, in quantum id quod faciendum est, aut caecitate non videt, aut infirmitate non implet; dum caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; ut non ea quae vult homo faciat (Galat. V, 17). |
7 | Ratiocinatio 2. Iterum quaerendum est, inquit, peccatum voluntatis, an necessitatis est. |
8 | Si necessitatis est, peccatum non est: si voluntatis est, vitari potest. |
9 | Respondemus quod supra: et ut sanemur, invocamus eum, cui dicitur in Psalmo, De necessitatibus meis educ me (Psal. XXIV, 17). |
10 | Ratiocinatio 3. Iterum, inquit, quaerendum est, quid est peccatum, naturale, an accidens. |
11 | Si naturale, peccatum non est: si autem accidens est, et recedere potest; et quod recedere potest, vitari potest; et quod vitari potest, potest homo sine eo esse quod vitari potest. |
12 | Respondetur, naturale non esse peccatum: sed naturae, praesertim vitiatae, unde facti sumus natura filii irae (Ephes. II, 3), parum esse ad non peccandum voluntatis arbitrium, nisi adiuta sanetur gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. |
13 | Ratiocinatio 4. Iterum, ait, quaerendum est, quid est peccatum; actus, an res. |
14 | Si res est, auctorem habeat necesse est; et si auctorem habere dicitur, iam alter praeter Deum rei alicuius auctor induci videbitur: at si hoc dici impium est, confiteri necesse est peccatum omne actum esse, non rem. |
15 | Si igitur actus est, imo quia vere actus est, vitari potest. |
16 | Respondemus, peccatum quidem actum dici et esse, non rem. |
17 | Sed etiam in corpore claudicatio eadem ratione actus est, non res: quoniam res, pes ipse vel corpus vel homo est, qui pede vitiato claudicat; nec tamen vitare potest homo claudicationem, nisi habeat sanatum pedem. |
18 | Quod etiam in interiore homine fieri potest, sed gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. |
19 | Ipsum sane vitium quo claudicat homo, nec pes est, nec corpus, nec homo, nec ipsa claudicatio; quae utique non est quando non ambulat, cum tamen insit vitium quo fit claudicatio quando ambulat. |
20 | Quaerat ergo quod eidem vitio nomen imponat, utrum rem velit dicere, an actum, an rei potius qualitatem malam, qua deformis actus existit. |
21 | Sic et in homine interiore animus res est, rapina actus est, avaritia vitium est; id est, qualitas secundum quam malus est animus, etiam quando nihil agit unde avaritiae suae serviat, etiam quando audit, Non concupisces (Exod. XX, 17), seque vituperat, et tamen avarus manet: sed per fidem renovatur, id est sanatur, de die in diem (II Cor. IV, 16), nec tamen nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. |