monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, II.

Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, CAPUT PRIMUM.

1 Charitas vestra, quae in vobis tanta est, et tam sancta, ut etiam iubenti servire delectet, petivit ut definitionibus quae dicuntur Coelestii esse, respondeam.
2 Sic enim praenotata est eadem chartula quam dedistis, Definitiones, ut dicitur, Coelestii: quae praenotatio credo, quod non illius, sed eorum sit qui hoc attulerunt de Sicilia, ubi Coelestius non esse perhibetur, sed multi talia garrientes, et, sicut ait Apostolus, ipsi errantes, et alios in errorem mittentes (II Tim. III, 13).
3 Ex illius tamen haec esse doctrina, vel etiam quorumdam sociorum eius, et nos possumus arbitrari.
4 Nam neque istae breves definitiones, vel potius ratiocinationes, ab illius abhorrent ingenio; quod in opere alio eius inspexi, cuius eum esse constat auctorem: et non frustra istos fratres qui haec attulerunt, in Sicilia existimo audisse, quod ipse docuerit ista vel scripserit.
5 Vellem autem, si possem, ita obtemperare vestrae fraternae benevolentiae, ut etiam ego tam breviter responderem.
6 Sed nisi et illa commemorem quibus respondeo, quis poterit quemadmodum responderim iudicare? Conabor tamen, quantum valuero, adiuvantibus me apud Domini misericordiam etiam orationibus vestris, ut non ultra quam necesse est meus sermo procurrat.
Augustinus HOME