Augustinus, De ordine, 2, § 54
1 | Accipio ista, inquam, libenter - neque enim me tam uerba tua, quae uera non sunt, quam uerus in uerbis animus delectat atque excitat - et bene, quod ei mittere statuimus has litteras, qui de nobis solet libenter multa mentiri. |
2 | si qui autem alii fortasse legerint, neque hos metuo, ne tibi suscenseant. |
3 | quis enim amantis errori in iudicando non beneuolentissime ignoscat? quod autem Pythagorae mentionem fecisti, nescio quo illo diuino ordine occulto tibi in mentein uenisse credo. |
4 | res enim multum necessaria mihi prorsus exciderat, quam in illo uiro - si quid litteris memoriae mandatis credendum est; quamuis Uarroni quis non credat ? - mirari et paene cotidianis, ut scis, ecferre laudibus soleo, quod regendae rei publicae disciplinam suis auditoribus ultimam tradebat iam doctis iam perfectis iam sapientibus iam beatis. |
5 | tantos ibi enim fluctus uidebat, ut eis nollet committere nisi uirum, qui et in regendo paene diuine scopulos euitaret et, si omnia defecissent, ipse illis fluctibus quasi scopulus fieret. |
6 | de solo enim sapiente uerissime dici potest: ille ueut, pelagi rupes immota resistit et cetera, quae luculentis in hanc sententiam uersibus dicta sunt. |
7 | Hic finis disputationis factus est laetisque omnibus et multum sperantibus consessum dimisimus, cum iam nocturnum lumen fuisset inlatum. |