monumenta.ch > Augustinus > 53
Augustinus, De ordine, 2, § 52 <<<     >>> § 54

Augustinus, De ordine, 2, § 53

1 Hic ille: Uere effecisti, inquit, ut memoriam doctissimorum ac magnorum uirorum, quae aliquando pro rerum magnitudine incredibilis uidebatur, et cotidiana consideratione et ista praesenti quae in te nobis est admiratione non solum dubiam non habeamus uerum etiam, si necesse sit, de illa iurare possimus.
2 quid enim ? nobis nonne illa uenerabilis ac prope diuina quae iure et habita est et probata Pythagorae disciplina abs te hodie nostris etiam paene oculis reserata est, cum et uitae regulas et scientiae non tam itinera quam ipsos campos ac liquida aequora et, quod illi uiro magnae uenerationi fuit, ipsa etiam sacraria ueritatis ubi essent, qualia essent, quales quaererent, et breuiter et ita plane significasti, ut, quamuis suspicemur et credamus tibi esse adhuc secretiora, tamen non absque inpudentia nos putemus, si amplius quicquam flagitandum arbitremur ?
Augustinus HOME

bnf12958.57