Augustinus, De ordine, 2, § 52
1 | Quod ut nobis liceat, summa opera danda est optimis moribus; deus enim noster aliter nos exaudire non poterit, bene autem uiuentes facillime exaudiet. |
2 | oremus ergo, non ut nobis diuitiae uel honores uel huius modi res fluxae atque nutantes et quouis resistente transeuntes, sed ut ea proueniant, quae nos bonos faciant ac beatos. |
3 | quae uota ut deuotissime inpleantur, tibi maxime hoc negotium, mater, iniungimus, cuius precibus indubitanter credo atque confirmo mihi istam mentem deum dedisse, ut inueniendae ueritati nihil omnino praeponam, nihil aliud uelim, nihil cogitem, nihil amem, nec desino credere nos hoc tantum boni, quod te promerente coneupiuimus, eadem te petente adepturos. |
4 | iam uero te, Alypi, quid horter, quid moneam? qui propterea nimius non es, quia talia quantumuis amare fortasse semper parum, nimium uero numquam recte dici potest. |