monumenta.ch > Augustinus > 51
Augustinus, De ordine, 2, § 50 <<<     >>> § 52

Augustinus, De ordine, 2, § 51

1 Cum autem se conposuerit et ordinarit atque concinnam pulchramque reddiderit, audebit iam deum uidere atque ipsum fontem, unde manat omne uerum, ipsumque patrem ueritatis.
2 deus magne, qui erunt illi oculi, quam sani, quam decori, quam ualentes, quam constantes, quam sereni, quam beati! quid autem est illud, quod uident ? quid quaeso, quid arbitremur, quid aestimemus, quid loquamur ? cotidiana uerba occurrunt et sordidata sunt omnia uilissimis rebus.
3 nihil amplius dicam nisi promitti nobis aspectum pulchritudinis, cuius imitatione pulchra, cuius conparatione foeda sunt cetera.
4 hanc quisquis uiderit - uidebit autem, qui bene uiuit, bene orat, bene studet - quando eum mouebit, cur alius optans habere filios non habet, alius abundanter, exponat alius, oderit nascituros, diligat natos? quomodo non repugnet nihil futurum esse, quod non sit apud deum.
5 ex quo necesse est ordine omnia fieri et tamen non frustra deum rogari ? postremo quando istum uirum mouebunt aut ulla onera aut ulla pericula aut ulla fastidia aut ulla blandimenta fortunae ? in hoc enim sensibili mundo uehementer considerandum est, quid sit tempus et locus, ut, quod delectat in parte siue loci siue temporis, intellegatur tamen multo esse melius totum, cuius illa pars est, et rursus, quod offendit in parte, perspicuum sit homini docto non ob aliud offendere, nisi quia non uidetur totum, cui pars illa mirabiliter congruit, in illo uero mundo intellegibili quamlibet partem tamquam totum pulchram esse atque perfectam.
6 dicentur ista latius, si uestra studia siue memoratum istum a nobis siue alium fortasse breuiorem atque commodiorem, rectum tamen ordinem, ut hortor ac spero, tenere instituerint atque omnino nauiter constanterque tenuerint.
Augustinus HOME

bnf12958.57