monumenta.ch > Augustinus > 50
Augustinus, De ordine, 2, § 49 <<<     >>> § 51

Augustinus, De ordine, 2, § 50

1 Quomodo igitur inmortalis est ratio et ego simul et rationale et mortale quiddam definior? an ratio non est inmortalis ? sed unum ad duo uel duo ad quattuor uerissima ratio est nec magis heri fuit ista ratio uera quam hodie nec magis cras aut post annum erit uera nec, si omnis iste mundus concidat, poterit ista ratio non esse.
2 ista enim semper talis est, mundus autem iste nec heri habuit nec cras habebit, quod habet hodie, nec hodierno ipso die uel spatio unius horae eodem loco solem habuit; ita, cum in eo nihil manet, nihil uel paruo spatio temporis habet eodem modo.
3 igitur si inmortalis est ratio et ego, quae ista omnia uel discerno uel conecto, ratio sum, illud, quo mortale appellor, non est meum; aut si anima non id est, quod ratio, et tamen ratione utor et per rationem melior sum, a deteriore ad melius, a mortali ad inmortale fugiendum est.
4 haec et alia multa secum anima bene erudita loquitur atque agitat, quae persequi nolo, ne, cum ordinem uos docere cupio, modum excedam, qui pater est ordinis.
5 gradatim enim se et ad mores uitamque optimam non iam sola fide sed certa ratione perducit.
6 cui numerorum uim atque potentiam diligenter intuenti nimis indignum uidebitur et nimis flendum per suam scientiam uersum bene currere citharamque concinere et suam uitam seque ipsam, quae anima est, deuium iter sequi et dominante sibi libidine cum turpissimo se uitiorum strepitu dissonare.
Augustinus HOME

bnf12958.57