monumenta.ch > Augustinus > 49
Augustinus, De ordine, 2, § 48 <<<     >>> § 50

Augustinus, De ordine, 2, § 49

1 Ex multis rebus passim ante iacentibus, deinde in unam formam congregatis unam facio domum.
2 melior ego, si quidem ego facio, illa fit, ideo melior, quia facio; non dubium est inde Ille esse meliorem, quam domus est.
3 sed non inde sum melior hirundine aut apicula - nam et illa nidos adfabre struit et illa fauos - sed his melior, quia rationale animalsum.
4 at si in ratis dimensionibus ratio est, numquidnam et aues quod fabricant, minus apte congruenterque dimensum est? immo numerosissimum est.
5 non ergo numerosa faciendo sed numeros cognoscendo melior sum.
6 quid ergo? illae nescientes operari numerosa poterant? poterant profecto.
7 unde id docetur? ex eo, quod nos quoque certis dimensionibus linguam dentibus et palato adcommodamus, ut ex ore litterae ac uerba prorumpant, nec tamen cogitamus, cum loquimur, quo motu oris id facere debeamus.
8 deinde quis bonus cantator, etiamsi musicaesitimperitus, non ipso sensu naturali et rhythmum et melos perceptum memoria custodiat in canendo, quo quid fieri numerosius potest? si nescit indoctus, sed tamen facit operante natura.
9 quando autem melior et pecoribus praeponendus ? quando nouit, quod faciat.
10 nihil aliud me pecori praeponit, nisi quod rationale animal sum.
Augustinus HOME

bnf12958.57