monumenta.ch > Augustinus > 48
Augustinus, De ordine, 2, § 47 <<<     >>> § 49

Augustinus, De ordine, 2, § 48

1 Hunc igitur ordinem tenens anima iam philosophiae tradita primo se ipsam inspicit et, cui iam illa eruditio persuasit aut suam aut se ipsam esse rationem, in ratione autem aut nihil esse melius et potentius numeris aut nihil aliud quam numerum esse rationem, ita secum loquetur: ego quodam meo motu interiore et occulto ea, quae discenda sunt, possum discernere uel conectere et haec uis mea ratio uocatur.
2 quid autem discernendum est, nisi quod aut unum putatur et non est aut certe non tam unum est quamputatur? item cur quid conectendum est, nisi ut unum fiat, quantum potest? ergo et in discernendo et in conectendo unum uolo et unum amo, sed cum discerno, purgatum, cum conecto, integrum uolo.
3 in illa parte uitantur aliena, in hac propria copulantur, ut unum aliquid perfectum fiat.
4 lapis ut esset lapis, omnes eius partes omnisque natura in unum solidata est.
5 quid arbor? nonne arbor non esset, si una non esset? quid membra cuiuslibet animantis ac uiscera et quidquid est eorum, e quibus constat? certe si unitatis patiantur diuortium, non erit animal.
6 amici quid aliud quam unum esse conantur? et quanto magis unum, tanto magis amici sunt.
7 populus una ciuitas est, cui est periculosa dissensio.
8 quid est autem dissentire nisi non unum sentire? ex multis militibus fit unus exercitus.
9 nonne quaeuis multitudo eo minus uincitur, quo magis in unum coit? unde ipsa coitio in unum cuneus nominatus est quasi couneus.
10 quid amor omnis ? nonne unum uult fieri cum eo, quod amat et, si ei contingat, unum cum eo fit? uoluptas ipsa non ob aliud delectat uehementius, nisi quod amantia sese corpora in unum coguntur.
11 dolor unde perniciosus est? quia id, quod unum erat, dissicere nititur.
12 ergo molestum et periculosum est unum fieri cum eo, quod separari potest.
Augustinus HOME

bnf12958.57

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik