monumenta.ch > Augustinus > 47
Augustinus, De ordine, 2, § 46 <<<     >>> § 48

Augustinus, De ordine, 2, § 47

1 Et ne quisquam latissimum aliquid nos conplexos esse arbitretur, hoc dico planius atque breuius, ad istarum rerum cognitionem neminem adspirare debere sine illa quasi duplici scientia bonae disputationis potentiaeque numerorum.
2 si quis etiam hoc plurimum putat, solos numeros optime nouerit aut solam dialecticam.
3 si et hoc infinitum est, tantum perfecte sciat, quid sit unum in numeris quantumque ualeat nondum in illa summa lege summoque ordine rerum omnium, sed in his, quae cotidie passim sentimus atque agimus.
4 excipit enim hanc eruditionem iam ipsa philosophiae disciplina et in ea nihil plus inueniet, quam quid sit unum, sed longe altius longeque diuinius.
5 cuius duplex quaestio est, una de anima, altera de deo.
6 prima efficit, ut nosmet ipsos nouerimus, altera, ut originem nostram.
7 illa nobis dulcior, ista carior, illa nos dignos beata uita, beatos haec facit, prima est illa discentibus, ista iam doctis.
8 hic est ordo studiorum sapientiae, per quem fit quisque idoneus ad intellegendum ordinem rerum, id est ad dinoscendos duos mundos et ipsum parentem uniuersitatis, cuius nulla scientia est in anima nisi scire, quomodo eum nesciat.
Augustinus HOME

bnf12958.57

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik