monumenta.ch > Augustinus > 46
Augustinus, De ordine, 2, § 45 <<<     >>> § 47

Augustinus, De ordine, 2, § 46

1 Hoc etiam de ceteris huius modi artibus dixerim, quas si penitus fortasse contemnis, admoneo te, quantum filius audeo quantumque permittis, ut fidem istam tuam, quam uenerandis mysteriis percepisti, firme cauteque custodias, deinde ut in hac uita atque moribus constanter uigilanterque permaneas.
2 de rebus autem obscurissimis et tamen diuinis, quomodo deus et nihil mali faciat et sit omnipotens et tanta mala fiant et cui bono mundum fecerit, qui non erat indiguus, et utrum semper fuerit malum an tempore coeperit et, si semper fuit, utrum sub conditione dei fuerit et, si fuit, utrum etiam iste mundus semper fuerit, in quo illud malum diuino ordine domaretursi autem hic mundus aliquando esse coepit, quomodo, antequam esset, potestate dei malum tenebatur et quid opus erat mundum fabricari, quo malum, quod iam dei potestas frenabat, ad poenas animarum includeretur? si autem fuit tempus, quo sub dei dominio malum non erat, quid subito accidit, quod per aeterna retro tempora non acciderat? in deo enim nouum extitisse consilium, ne dicam impium, ineptissimum est dicere.
3 si autem inportunum fuisse et quasi improbum malum deo dicimus, quod nonnulli existimant, iam nemo doctus risum tenebit, nemo non suscensebit indoctus; quid enim potuit deo nocere mali nescio qua illa natura? si enim dicunt non potuisse, fabricandi mundi causa non erit; si potuisse dicunt, inexpiabile nefas est deum uiolabilem credere, nec ita saltem, ut uel uirtute prouiderit, ne sua substantia uiolaretur; namque animam poenas hic pendere fatentur, cum inter eius et dei substantiam nihil uelint omnino distare.
4 si autem istum mundum non factum dicamus, impium est atque ingratum credere, ne illud sequatur, quod deus eum non fabricarit - ergo de his atque huius modi rebus aut ordine illo eruditionis aut nullo modo quicquam requirendum est.
Augustinus HOME

bnf12958.57