monumenta.ch > Augustinus > 45
Augustinus, De ordine, 2, § 44 <<<     >>> § 46

Augustinus, De ordine, 2, § 45

1 Quod uero ex illis ad id, quod quaerimus, opus est, ne tc quaeso, mater.
2 haec uelut rerum inmensa quaedam silua deterreat.
3 etenim quaedam de omnibus eligentur numero paucissima, tu potentissima, cognitione autem multis quidem ardua, tibi tamen, cuius ingenium cotidie mihi nouum est et cuius animum uel aetate uel admirabili temperantia remotissimum ab omnibus nugis et magna labe corporis emergentem in se multum surrexisse cognosco, tam erunt facilia quam difficilia tardissimis miserrimeque uiuentibus.
4 si enim dicam te facile ad eum sermonem peruenturam, qui locutionis et linguae uitio careat, profecto mentiar.
5 me enim ipsum, cui magna necessitas fuit ista perdiscere, adhuc in multis uerborum sonis Itali exagitant et a me uicissim, quod ad ipsum sonum attinet, reprehenduntur.
6 aliud est enim esse arte, aliud gente securum.
7 soloecismos autem quos dicimus fortasse quisque doctus diligenter attendens in oratione mea reperiet; non enim defuit, qui mihi nonnulla huius modi uitia ipsum Ciceronem fecisse peritissime persuasisset.
8 barbarislIlortlm autem genus nostris temporibus tale conpertum est.
9 ut et ipsa eius oratio barbara uideatur, qua Roma seruata est.
10 sed tu contemtis istis uel puerilibus rebus uel ad te non pertinentibus ita grammaticae paene diuinam uim naturamque cognosces, ut eius animam tenuisse, corpusdisertis reliquisse uidearis.
Augustinus HOME

bnf12958.57