Augustinus, De ordine, 2, § 44
1 | Quibus si quisque non cesserit et illa omnia, quae per tot disciplinas late uarieque diffusa sunt, ad unum quiddam simplex uerum certumque redegerit, eruditi dignissimus nomine non temere iam quaerit illa diuina non iam credenda solum uerum etiam contemplanda intellegenda atque retinenda. |
2 | quisquis autem uel adhuc seruus cupiditatum et inhians rebus pereuntibus uel iam ista fugiens casteque uiuens, nesciens tamen, quid sit nihil, quid informis materia, quid formatum exanime, quid corpus, quid exanime in corpore, quid locus, quid tempus, quid in loco, quid in tempore, quid motus secundum locum, quid motus non secundum locum, quid stabilis motus, quid sit aeuum, quid sit nec in loco esse nec nusquam, quid sit praeter tempus et semper, quid sit et nusquam esse et nusquam non esse et numquam esse et numquam non esse, quisquis ergo ista nesciens, non dico de summo illo deo. |
3 | qui scitur melius nesciendo, sed de anima ipsa sua quaerere ac disputare uoluerit, tantum errabit, quantum errari plurimum potest. |
4 | facilius.. autem ista cognoscet. |
5 | qui numeros simplices atque intellegibiles conprehenderit; porro istos conprehendet, qui et ingenio ualens et priuilcgio aetatis aut euiuslibet felicitatis otiosus et studio uchementer incensus memoratum disciplinarum ordinem, quantum satis est, fuerit persecutus. |
6 | cum enim artes illae omnes liberales partim ad usum uitae partim ad cognitionem rerum contemplationemque discantur, usum earum assequi difficillimum est nisi ei. |
7 | qui ab ipsa pueritia ingeniosissimus instantissime atque constantissime operam dederit. |