Augustinus, De ordine, 2, § 43
1 | In his igitur omnibus disciplinis occurrebant ei omnia numerosa, quae tamen in illis dimensionibus manifestius eminebant, quas in se ipsa cogitando atque uoluendo intuebatur uerissimas, in his autem, quae sentiuntur, umbras earum potius atque uestigia recolebat. |
2 | hic se multum erexit multumque praesumpsit, ausa est inmortalem animam conprobare. |
3 | tractauit omnia diligenter, percepit prorsus se plurimum posse et quidquid posset numeris posse. |
4 | mouit eam quoddam miraculum et suspicari coepit se ipsam fortasse numerum esse eum ipsum, quo cuncta numerarentur, aut si id non esset, ibi tamen eum esse, quo peruenire satageret. |
5 | hunc uero totis uiribus conprehendit, qui iam uniuersae ueritatis index futurus, ille, cuius mentionem fecit Alypius, cum de Academicis quaereremus, quasi Proteus in manibus erat. |
6 | imagines enim falsae rerum earum, quas numeramus, ab illo occultissimo, quo numeramus, defluentes in sese rapiunt cogitationem et saepe illum, cum iam tenetur, elabi faciunt. |