monumenta.ch > Augustinus > 42
Augustinus, De ordine, 2, § 41 <<<     >>> § 43

Augustinus, De ordine, 2, § 42

1 Hinc profecta est in oculorum opes et terram caelumque conlustrans sensit nihil aliud quam pulchritudinem sibi placere et in pulchritudine figuras, in figuris dimensiones, in dimensionibus numeros quaesiuitque ipsa secum, utrum ibi talis linea talisque rotunditas uel quaelibet alia forma et figura esset, qualem intellegentia contineret.
2 longe deteriorem inuenit et nulla ex parte, quod uiderent oculi, cum eo, quod mens cerneret, conparandum.
3 haec quoque distincta et disposita in disciplinam redegit appellauitque geometricam.
4 motus eam caeli multum mouebat et ad se diligenter considerandum inuitabat.
5 etiam ibi per constantissimas temporum uices, per astrorum ratos definitosque cursus, per interuallorum spatia moderata intellexit nihil aliud quam illam dimensionem numerosque dominari, quae similiter definiendo ac secernendo in ordinem nectens astrologiam genuit, magnum religiosis argumentum tormentumque curiosis.
Augustinus HOME

bnf12958.57