Augustinus, De ordine, 2, § 41
1 | In hoc igitur quarto gradu siue in rhythmis siue in ipsa modulatione intellegebat regnare numeros totumque perficere; inspexit diligentissime, cuius modi essent; reperiebat diuinos et sempiternos, praesertim quod ipsis auxiliantibus omnia superiora contexuerat. |
2 | et iam tolerabat aegerrime splendorem illorum atque serenitatem corporea uocum materia decolorari. |
3 | et quoniam illud, quod mens uidet, semper est praesens et inmortale adprobatur - cuius generis numeri apparebant - sonus autem, quia sensibilis res est. |
4 | praeterfluitinpraeteritumtempus inprimiturque memoriae, rationabili mendacio iam poetis fauente ratione louis et Memoriae filias Musas esse confictum est. |
5 | unde ista disciplina sensus intellectusque particeps musicae nomen inuenit. |