Augustinus, De ordine, 2, § 40
1 | Uidebat autem hanc materiam esse uilissimam, nisi certa dimensione temporum et acuminis grauitatisque moderata uarietate soni figurarentur. |
2 | recognouit hinc esse illa semina, quae in grammatica, cum syllabas diligenti consideratione uersaret, pedes et accentus uocauerat, et quia in ipsis uerbis breuitates et longitudines syllabarum prope aequali multitudine sparsas in oratione attendere facile fuit, temptauit pedes illos in ordines certos disponere atque coniungere, et in eo primo sensum ipsum secuta moderatos inpressit articulos, quae caesa et membra nominant. |
3 | et ne longius pedum cursus prouolueretur, quam eius iudicium posset sustinere, modum statuit, unde reuerteretur, et ab eo ipso uersum uocauit. |
4 | quod autem non esset certo fine moderatum sed tamen rationabiliter ordinatis pedibus curreret, rhythmi nomine notauit, qui Latine nihil aliud quam numerus dici potuit. |
5 | sic ab ea poetae geniti sunt. |
6 | in quibus cum uideret non solum sonorum sed etiam uerborum rerumque magna momenta, plurimum eos honorauit eisque tribuit quorum uellent rationabilium mendaciorum potestatem. |
7 | et quoniam de prima illa disciplina stirpem ducebant, iudices in eos grammaticos esse permisit. |