monumenta.ch > Augustinus > 39
Augustinus, De ordine, 2, § 38 <<<     >>> § 40

Augustinus, De ordine, 2, § 39

1 Hinc se illa ratio ad ipsarum diuinarum rerum beatissimam contemplationem rapere uoluit.
2 sed ne de alto caderet, quaesiuit gradus atque ipsam sibi uiam per suas possessiones ordinemque molita est.
3 desiderabat enim pulchritudinem, quam sola et simplex posset sine istis oculis intueri; inpediebatur a sensibus.
4 itaque in eos ipsos paululum aciem torsit, qui ueritatem sese habere clamantes festinantem ad alia pergere inportuno strepitu reuocabant.
5 et primo ab auribus coepit, quia dicebant ipsa uerba sua esse, quibus iam et grammaticam et dialecticam et rhetoricam fecerat.
6 at ista potentissima secernendi cito uidit, quid inter sonum et id, cuius signum esset, distaret.
7 intellexit nihil aliud ad aurium iudicium pertinere quam sonum eumque esse triplicem, aut in uoce animantis aut in eo, quod flatus in organis faceret, aut in eo, quod pulsu ederetur; ad primum pertinere tragoedos uel comoedos uel choros cuiuscemodi atque omnes omnino, qui uoce propria canerent, secundum tibiis et similibus instrumentis deputari, tertio dari citharas lyrascymbalaatque omne, quod percutiendo canorum esset.
Augustinus HOME

bnf12958.56