Augustinus, De ordine, 2, § 38
1 | Illa igitur ratio perfecta dispositaque grammatica admonita est quaerere atque attendere hanc ipsam uim, qua peperit artem; nam eam definiendo distribuendo colligendo non solum digesserat atque ordinarat uerum ab omni etiam falsitatis inreptione defenderat. |
2 | quando ergo transiret ad alia fabricanda, nisi ipsa sua prius quasi quaedam machinamenta et instrumenta distingueret notaret digereret proderetque ipsam disciplinam disciplinarum, quam dialecticam uocant? haec docet docere, haec docet discere; in hac se ipsa ratio demonstrat atque aperit, quae sit, quid uelit, quid ualeat. |
3 | scit scire, sola scientes facere non solum uult sed etiam potest. |
4 | uerum quoniam plerumque stulti homines ad ea, quae suadentur recte utiliter et honeste, non ipsam sincerissimam quam rarus animus uidet ueritatem, sed proprios sensus consuetudinemque sectantur, oportebat eos non doceri solum, quantum queunt, sed saepe et maxime commoueri. |
5 | hanc suam partem, quae id ageret, necessitatis pleniorem quam puritatis refertissimo gremio deliciarum, quas populo spargat, ut ad utilitatem suam dignetur adduci, uocauit rhetoricam. |
6 | hactenus pars illa, quae in significando rationabilis dicitur, studiis liberalibus disciplinisque promota est. |