monumenta.ch > Augustinus > 37
Augustinus, De ordine, 2, § 36 <<<     >>> § 38

Augustinus, De ordine, 2, § 37

1 Poterat iam perfecta esse grammatica sed, quia ipso nomine profiteri se litteras clamatunde etiam Latine litteratura dicitur - factum est, ut, quidquid dignum memoria litteris mandaretur, ad eam necessario pertineret.
2 itaque unum quidem nomen, sed res infinita multiplex curarum plenior quam iucunditatis aut ueritatis huic disciplinae accessit, historia non tam ipsis historicis quam grammaticis laboriosa.
3 quis enim ferat imperitum uideri hominem, qui uolasse Daedalum non audierit, mendacem illum, qui finxerit, stultum, qui crediderit, impudentem, qui interrogauerit, non uideri, aut in quo nostros familiares grauiter miserari soleo, qui si non responderint, quid uocata sit mater Euryali, accusantur inscitiae, cum ipsi eos, a quibus ea rogantur, uanos et ineptos nec curiosos audeant appellare?
Augustinus HOME

bnf12958.56