Augustinus, De ordine, 2, § 36
1 | Progressa deinde ratio animaduertit eosdem oris sonos, quibus loqueremur et quos litteris iam signauerat, alios esse, qui moderato uarie hiatu quasi enodati ac simplices faucibus sine ulla conlisione defluerent, alios diuerso pressu oris, tenere tamen aliquem sonum, extremos autem, qui nisi adiunctis sibi primis erumpere non ualerent. |
2 | itaque litteras hoc ordine, quo expositae sunt, uocales semiuocales et mutas nominauit; deinde syllabas notauit. |
3 | deinde uerba in octo genera formasque digesta sunt omnisque illorum motus integritas iunctura perite subtiliterque distincta sunt. |
4 | inde iam numerorum et dimensionis non inmemor adiecit animum in ipsas uocum et syllabarum uarias moras atque inde spatia temporis alia dupla, alia simpla esse conperit, quibus longae breuesque syllabae tenderentur. |
5 | notauit etiam ista et in regulas certas disposuit. |