monumenta.ch > Augustinus > 35
Augustinus, De ordine, 2, § 34 <<<     >>> § 36

Augustinus, De ordine, 2, § 35

1 Ergo iam tria genera sunt rerum, in quibus illud rationabile apparet, unum est in factis ad aliquem finem relatis, alterum in discendo, tertium in delectando.
2 primum nos admonet nihil temere facere, secundum recte docere, ultimum beate contemplari; in moribus est illud superius, haec autem duo in disciplinis, de quibus nunc agimus.
3 namque illud, quod in nobis est rationale, id est quod ratione utitur et rationabilia uel facit uel sequitur, quia naturali quodam uinculo in eorum societate adstringebatur, cum quibus illi erat ratio ipsa communis - nec homini homo firmissime sociari posset, nisi conloquerentur atque ita sibi mentes suas cogitationesque quasi refunderent - uidit esse inponenda rebus uocabula, id est significantes quosdam sonos, ut, quoniam sentire animos suos non poterant, ad eos sibi copulandos sensu quasi interprete uterentur.
4 sed audiri absentium uerba non poterant; ergo illa ratio peperit litteras notatis omnibus oris ac linguae sonis atque discretis.
5 nihil autem horum facere poterat, si multitudo rerum sine quodam defixo termino infinito patere uideretur.
6 ergo utilitas numerandi magna necessitate animaduersa est.
7 quibus duobus repertis nata est illa librariorum et calculonum professio uelut quaedam grammaticae infantia, quam Uarro litterationem uocat; Graece autem quomodo appelletur, non satis in praesentia recolo.
Augustinus HOME

bnf12958.56