Augustinus, De ordine, 2, § 34
1 | Itaque in hoc ipso aedificio singula bene considerantes non possumus non offendi, quod unum ostium uidemus in latere, alterum prope in medio nec tamen in medio collocatum. |
2 | quippe in rebus fabricatis nulla cogente necessitate iniqua dimensio partium facere ipsi aspectui uelut quandam uidetur iniuriam. |
3 | quod autem intus tres fenestrae, una in medio, duae a lateribus paribus interuallis solio lumen infundunt, quam nos delectat diligentius intuentes quamque in se animum rapit! manifesta res est nec multis uerbis uobis aperienda. |
4 | unde ipsi architecti iam suo uerbo rationem istam uocant et partes discorditer conlocatas dicunt non habere rationem. |
5 | quod late patet ac paene in omnes artes operaque humana diffunditur. |
6 | iam in carminibus, in quibus item dicimus esse rationem ad uoluptatem aurium pertinentem, quis non sentiat dimensionem esse totius huius suauitatis opificem? sed histrione saltante cum bene spectantibus gestus illi omnes signa sint rerum, quamuis membrorum numerosus quidam motus oculos eadem illa dimensione delectet, dicitur tamen rationabilis illa saltatio, quod bene aliquid significet et ostendat excepta sensuum uoluptate. |
7 | non enim, si pinnatam Uenerem faciat et Cupidinem palliatum, quamuis id mira membrorum motione atque conlocatione depingat, oculos uidetur offendere sed per oculos animum, cui signa rerum illa monstrantur; nam oculi offenderentur, si non pulchre moueretur. |
8 | hoc enim pertinebat ad sensum, in quo anima eo ipso, quod mixta est corpori. |
9 | percipit uoluptatem. |
10 | aliud ergo sensus, aliud per sensum; nam sensum mulcet pulcher motus, per sensum autem animum solum pulchra in motu significatio. |
11 | hoc etiam in auribus facilius aduertitur; nam quidquid iucunde sonat, illud ipsum auditum libet atque inlicit; quod autem per eundem sonum bene significatur, nuntio quidem aurium sed ad solam mentem refertur. |
12 | itaque cum audimus illos uersus: quid tantum Oceano properent se tinguere soles hiberni uel quae tardis mora noctibus obstet, aliter metra laudamus aliterque sententiam nec sub eodem intellectu dicimus: 'rationabiliter sonat' et 'rationabiliter dictum est'. |