Augustinus, De ordine, 2, § 33
1 | Tenemus, quantum inuestigare potuimus, quaedam uestigia rationis in sensibus et, quod ad uisum atque auditum pertinet, in ipsa etiam uoluptate. |
2 | alii uero sensus non in uoluptate sua sed propter aliquid aliud solent hoc nomen exigere, id autem est rationalis animantis factum propter aliquem finem. |
3 | sed ad oculos quod pertinet, in quo congruentia partium rationabilis dicitur, pulchrum appellari solet, quod uero ad aures, quando rationabilem concentum dicimus cantumque numerosum rationabiliter esse conpositum, suauitas uocatur proprio iam nomine. |
4 | sed neque in pulchris rebus, quod nos inlicit, neque in aurium suauitate, cum pulsa corda quasi liquide sonat atque pure, rationabile illud dicere solemus. |
5 | restat ergo, ut in istorum sensuum uoluptate id ad rationem pertinere fateamur, ubi quaedam dimensio est atque modulatio. |