Augustinus, De ordine, 2, § 32
1 | Duo igitur uideo, in quibus potentia uisque rationis possit ipsis etiam sensibus admoueri, opera hominum, quae uidentur, et uerbaquae audiuntur. |
2 | in utroque autem utitur mens gemino nuntio pro corporis necessitate, uno, qui oculorum est, altero aurium. |
3 | itaque cum aliquid uidemus congruentibus sibi partibus figuratum, non absurde dicimus rationabiliter apparere, itemque, cum aliquid bene concinere audimus, non dubitamus dicere, quod rationabiliter sonat. |
4 | nemo autem non rideatur, si dixerit: 'rationabiliter olet' aut 'rationabilitersapit'aut rationabilitermolleest' nisi forte in his, quae propter aliquid ab hominibus procurata sunt, ut ita olerent uel saperent uel feruerent uel quid aliud, ut, si quis locum, unde grauibus odoribus serpentes fugantur, rationabiliter dicat ita olere causam intuens, quare sit factum, aut poculum, quod medicus confecerit. |
5 | rationabiliter amarum esse uel dulce, aut quod temperari languido solium iusserit, calere rationabiliter aut tepere. |
6 | nemo autem hortum ingressus et rosam naribus admouens audet ita laudare: quam rationabiliter fragrat! nec si medicus illam, ut olfaceret, iusserit - tunc enim praeceptum uel datum illud rationabiliter, non tamen olere rationabiliter dicitur - nec propterea, quia naturalis ille odor est. |
7 | nam quamuis a coco pulmentum condiatur, rationabiliter conditum possumus dicere, rationabiliter autem sapere, cum causa extrinsecus nulla sit sed praesenti satisfiat uoluptati, nullo modo ipsa loquendi consuetudine dicitur. |
8 | si enim quaeratur de illo, cui poculum medicus dederit, cur id dulciter sentire debuerit, aliud infertur, propter quod ita est, id est morbi genus, quod iam non in illo sensu est sed aliter sese habet in corpore. |
9 | si autem rogetur ligurriens aliquid gulae stimulo concitatus, cur ita dulce situel respondeat: 'quia libet' aut 'quia delector', nemoillud dicet rationabiliter dulce, nisi forte illius delectatio alicui rei sit necessaria et illud, quod mandit, ob hoc ita confectum sit. |