monumenta.ch > Augustinus > 31
Augustinus, De ordine, 2, § 30 <<<     >>> § 32

Augustinus, De ordine, 2, § 31

1 Ac primum uideamus, ubi hoc uerbum, quod ratio uocatur, frequentari solet; nam illud nos mouere maxime debet, quod ipse homo a ueteribus sapientibus ita definitus est: homo est animal rationale mortale.
2 hic genere posito, quod animal dictum est, uidemus additas duas differentias, quibus credo admonendus erat homo, et quo sibi redeundum esset et unde fugiendum.
3 nam ut progressus animae usque ad mortalia lapsus est, ita regressus esse in rationem debet; uno uerbo a bestiis, quod rationale, alio a diuinis separatur, quod mortale dicitur.
4 illud igitur nisi tenuerit, bestia erit, hinc nisi se auerterit, diuina non erit.
5 scd quoniam solent doctissimi uiri, quid inter rationale ac rationabile intersit, acute subtiliterque discernere, nullo modo est ad id quod instituimus neglegendum.
6 nam rationale esse dixerunt, quod ratione uteretur uel uti posset, rationabile autem, quod ratione factum esset aut dictum.
7 itaque has balneas rationabiles possumus dicere nostrumque sermonem, rationales autem uel illum, qui has fecit, uel nos, qui loquimur.
8 ergo procedit ratio ab anima rationali scilicet in ea, quae uel fiunt rationabilia uel dicuntur.
Augustinus HOME

bnf12958.56