monumenta.ch > Augustinus > 30
Augustinus, De ordine, 2, § 29 <<<     >>> § 31

Augustinus, De ordine, 2, § 30

1 Ratio est mentis motio ea, quae discuntur, distinguendi et conectendi potens, qua duce uti ad deum intellegendum uel ipsam quae aut in nobis aut usque quaque est animam rarissimum omnino genus hominum potest non ob aliud, nisi quia in istorum sensuum negotia progresso redire in semet ipsum cuique difficile est.
2 itaque cum in rebus ipsis fallacibus ratione totum agere homines moliantur, quid sit ipsa ratio et qualis sit, nisi perpauci prorsus ignorant.
3 mirum uidetur, sed tamen se ita res habet.
4 satis est hoc dixisse in praesentia; nam si uobis rem tantam, sicut intellegenda est, nunc ostendere cupiam, tam ineptus sim quam adrogans, si uel me illam iam percepisse profitear.
5 tamen quantum dignata est in res, quae nobis notae uidentur, procedere, indagemus eam, si possumus, interim, prout susceptus sermo desiderat.
Augustinus HOME

bnf12958.56