Augustinus, De ordine, 2, § 29
1 | Bonos autem uiros deditosque optimis moribus, si non aliter sentis atque dixisti, pauciores te arbitror esse credere, quam mihi probabile est; sed multi penitus latent, item multorum non latentium ea ipsa, quae mira sunt, latent; in animo enim sunt ista, qui neque sensu accipi potest et plerumque, dum congruere uult uitiosorum hominum conloquiis, ea dicit, quae aut probare aut adpetere uideatur. |
2 | multa etiam facit non libenter propter aut uitandum odium hominum aut ineptiam fugiendam, quod nos audientes aut uidentes difficile aliter existimamus, quam sensus iste renuntiat, eoque fit, ut multos non tales esse credamus, quales et se ipsi et eos sui familiares nouerunt, quod tibi ex amicorum nostrorum quibusdam magnis animi bonis, quae nos soli scimus, persuadeas uelim. |
3 | nam error iste non minima et hac causa nititur, quod non pauci se subito ad bonam uitam miramque conuertunt et, donec aliquibus clarioribus factis innotescant, quales erant, esse creduntur. |
4 | nam ne longius abeam, quis istos adulescentes, qui antea nouerat, facile credat tam studiose magna quaerere, tantas repente in hac aetate indixisse inimicitias uoluptatibus ? ergo hanc opinionem pellamus ex animo; nam et illud diuinum auxilium, quod, ut decebat, religiose in ultimo sermonis tui posuisti, latius, quam nonnulli opinantur, officium clementiae suae per uniuersos populos agit. |
5 | sed ad disputationis nostrae, si placet, ordinem redeamus et, quoniam de auctoritate satis dictum est, uideamus, quid sibi ratio uelit. |