monumenta.ch > Augustinus > 28
Augustinus, De ordine, 2, § 27 <<<     >>> § 29

Augustinus, De ordine, 2, § 28

1 Hic Alypius: Permagna, inquit, uitae imago abs te ante oculos nostros cum plene tum breuiter constituta est, cui quamuis cotidianis praeceptis tuis inhiemus, tamen nos hodie cupidiores flagrantioresque reddidisti.
2 ad quam, si fieri posset, non solum nos uerum etiam cunctos homines iam peruenire et eidem inhaerere 3 cuperem, si, ut haec auditu mirabilia, ita essent imitatione facilia.
3 nam nescio quo modo - quod utinam uel a nobis procul absit! - animus humanus dum haec audiendo caelestia diuina ac prorsus uera esse proclamet, in adpetendo aliter se gerit, ut mihi uerissimum uideatur aut diuinos homines aut non sine diuina ope sic uiuere.
4 - Cui ego: Haec praecepta uiuendi, quae tibi, ut semper, plurimum placent, Alypi, quamuis hic meis uerbis pro tempore expressa sint, non tamen a me inuenta esse optime scis.
5 his enim magnorum hominum et paene diuinorum libri plenissimi sunt, quod non propter te mihi dicendum putaui sed propter istos adulescentes, ne in eis quasi auctoritatem meam iure contemnant.
6 nam mihi omnino illos nolo credere nisi docenti rationemque reddenti, propter quos pro rerum magnitudine concitandos etiam te arbitror istum interposuisse sermonem.
7 non enim tibi sunt ad sequendum ista difficilia, quae tanta rapuistiauiditate tantoque in ea naturae admirabilis impetu ingressus es, ut ego tibi uerborum, tu mihi rerum magister effectus sis.
8 non enim est modo ulla causa mentiendi aut saltem occasio; nam neque te falsa tua laude studiosiorem fieri puto et hi adsunt, qui utrumque nouerunt, et ei sermo iste mittetur, cui nostrum nullus ignotus est.
Augustinus HOME

bnf12958.56