monumenta.ch > Augustinus > 27
Augustinus, De ordine, 2, § 26 <<<     >>> § 28

Augustinus, De ordine, 2, § 27

1 Auctoritas autem partim diuina est, partim humana, sed uera firma summa ea est, quae diuina nominatur.
2 in qua metuenda est aeriorum animalium mira fallacia, quae per rerum ad istos sensus corporis pertinentium quasdam diuinationes nonnullasque sententias decipere animas facillime consuerunt aut periturarum fortunarum curiosas aut fragilium cupidas potestatum aut inanium formidulosas miraculorum.
3 illa ergo auctoritas diuina dicenda est, quae non solum in sensibilibus signis transcendit omnem humanam facultatem sed et ipsum hominem agens ostendit ei, quo usque se propter ipsum depresserit, et non teneri sensibus, quibus uidentur illa miranda, sed ad intellectum iubet euolare simul demonstrans, et quanta hic possit et cur haec faciat et quam parui pendat.
4 doceat enim oportet et factis potestatem suam et humilitate clementiam et praeceptione naturam, quae omnia sacris, quibus initiamur, secretius firmiusque traduntur, in quibus bonorum uita facillime non disputationum ambagibus sed mysteriorum auctoritate purgatur.
5 humana uero auctoritas plerumque fallit, in eis tamen iure uidetur excellere, qui, quantum imperitorum sensus capit, multa dant indicia doctrinarum suarum et non uiuunt aliter, quam uiuendum esse praecipiunt.
6 quibus si aliqua etiam fortunae munera accesserint, quorum appareant usu magni contemtuquemaiores.
7 difficillimum omnino est, ut eis quisque uiuendi praecepta dantibus credens recte uituperetur.
Augustinus HOME

bnf12958.56