monumenta.ch > Augustinus > 26
Augustinus, De ordine, 2, § 25 <<<     >>> § 27

Augustinus, De ordine, 2, § 26

1 Sequitur, ut dicam, quomodo studiosi erudiri debeant, qui sicut dictum est uiuere instituerunt.
2 ad discendum item necessario dupliciter ducimur, auctoritate atque ratione.
3 tempore auctoritas, re autem ratio prior est.
4 aliud est enim, quod in agendo anteponitur, aliud, quod pluris in appetendo aestimatur.
5 itaque quamquam bonorum auctoritas imperitae multitudini uideatur esse salubrior, ratio uero aptior eruditis, tamen, quia nullus hominum nisi ex imperito peritus fit, nullus autem imperitus nouit, qualem se debeat praebere docentibus et quali uita esse docilis possit, euenit, ut omnibus bona magna et occulta discere cupientibus non aperiat nisi.
6 auctoritas ianuam.
7 quam quisque ingressus sine ulla dubitatione uitae optimae praecepta sectatur, per quaecum docilisfactusfuerit, tum demum discet et quanta ratione praedita sint ea ipsa, quae secutus est ante rationem, et quid sit ipsa ratio, quam post auctoritatis cunabula firmus et idoneus iam sequitur atque conprehendit, et quid intellectus, in quo uniuersa suntuelipse potius uniuersaet quid praeter uniuersa uniuersorum principium.
8 ad quam cognitionem in hac uita peruenire pauci, ultra quam uero etiam post hanc uitam nemo progredi potest.
9 qui autem sola auctoritate contenti bonis tantum moribus rectisque uotis constanter operam dederint aut contemnentes aut non ualentes disciplinis liberalibus atque optimis erudiri, beatos eos quidem, cum inter homines uiuant, nescio quo modo appellem, tamen inconcusse credo, mox ut hoc corpus reliquerint, eos, quo bene magis minusue uixerunt, eo facilius aut difficilius liberari.
Augustinus HOME

bnf12958.56