Augustinus, De ordine, 2, § 25
1 | Haec autem disciplina ipsa dei lex est, quae apud eum fixa et inconcussa semper manens in sapientes animas quasi transcribitur, ut tanto se sciant uiuere melius tantoque sublimius, quanto et perfectius eam contemplantur intellegendo et uiuendo custodiunt diligentius. |
2 | haec igitur disciplina eis, qui illam nosse desiderant, simul geminum ordinem sequi iubet, cuius una pars uitae, altera eruditionis est. |
3 | adulescentibus ergo studiosis eius ita uiuendum est, ut a ueneriis rebus, ab inlecebris uentris et gutturis, ab inmodesto corporis cultu et ornatu, ab inanibus negotiis ludorum ac torpore somni atque pigritiae, ab aemulatione obtrectatione inuidentia, ab honorum potestatumque ambitionibus, ab ipsius etiam laudis immodica cupiditate se abstineant, amorem autem pecuniae totius suae spei certissimum uenenum esse credant. |
4 | nihil eneruiter faciant, nihil audacter. |
5 | in peccatis autem suorum uel pellant omnino iram uel ita frenent, ut sit pulsae similis. |
6 | neminem oderint, nulla uitia non curare uelint. |
7 | magnopere obseruent, cum uindicant, ne nimium sit, cum ignoscunt, ne parum. |
8 | nihil puniant, quod non ualeat ad melius, nihil indulgeant, quod uertat in peius. |
9 | suos putent omnes, in quos sibi potestas data fuerit. |
10 | ita seruiant, ut eis dominari pudeat, ita dominentur, ut eis seruire delectet. |
11 | in alienorum autem peccatis molesti non sint inuito. |
12 | inimicitias uitent cautissime, ferant aequissime, finiant citissime. |
13 | in omni uero contractu atque conuersatione cum hominibus satis est seruare unum hoc uulgare prouerbium: nemini faciant, quod pati nolunt. |
14 | rem publicam nolint administrare nisi perfecti, perfici autem uel intra aetatem senatoriam festinent uel certe intra iuuentatem. |
15 | sed quisquis sero ad ista se conuerterit, non arbitretur nihil sibi esse praeceptum; nam ista utique facilius decocta aetate seruabit. |
16 | in omni autem uita loco tempore amicos aut habeant aut habere instent. |
17 | obsequantur dignis etiam non hoc expectantibus, superbos minus curent, minime sint. |
18 | apte congruenterque uiuant, deum colant cogitent quaerant fide spe caritate subnixi. |
19 | optent tranquillitatem atque certum cursum studii sui omniumque sociorum et sibi quibusque possunt mentem bonam pacatamque uitam. |